Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium
quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos? Excludat
iurgia finis, "Est vetus atque probus, centum qui perficit annos."
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, inter quos referendus
erit? Veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat aetas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi vel toto
est iunior anno. Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim
vello unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi
quod Libitina sacravit. Ennius et sapines et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter curare videtur, quo promissa cadant et
somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene
recens? Adeo sanctum est vetus omne poema. ambigitur quotiens, uter
utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis Accius alti, dicitur
Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare
Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. Hos ediscit et
hos arto stipata theatro spectat Roma potens; habet hos numeratque
poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. Interdum volgus
rectum videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque poetas,
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.